terminów gramatycznych online
epigraphḗ symbol, znak ogólnie
Język: grecki
Cytaty
Znáczek kreská w księgách uczyniona od czytélniká dla pámięci ábo popráwy. ἡ διὰ μίλτου ἐπιγραφὴ [he dià miltou epigraphḕ]. Nota vel adnotatio rubrica facta. τὸ παράπλασμα ἢ σημεῖον κηροῦ μεμιλτωμένου: κηρίον ἐπιτιθέμενον ἐν βιβλίοις. [tò paráplasma ḕ sēmeîon kēroû memiltôménou: kēríon epitithémenon en biblíois] Signum cerae miniatulae in libris factum. ὁ ἀστερίσκος [ho asterískos]. Asteriscus Eustathio & Caelio erat nota similis X quatuor punctis in angulis distinctae, quae locis insignibus addebatur. Isidoro autem & Sipont. asteriscus est stellula, qua omissum aliquid significatur. Obelus autem inquit Isidor. virgula sagittae similis superfluis aut vitiosis confodiendis apposita quasi veru, nam id ὁ ὀβολὸς & ὀβελὸς [ho obolòs, obelòs] apud Homerum sonat Eustathio interprete. eius diminutivum est ὀβελίσκος [obelískos] quasi veruculum. Asteriscus cum obelo apponitur his quae non suo loco posita sunt. inquit idem Isidor. qui supra viginti huiusmodi notas antiquorum Graecas & Latinas recenset, sed eae paucae iam usurpantur, & longae diversae sunt recentiorum typographorum & scriptorum, nempe literae aliquae, flosculi, lineae, simplices, geminatae, manus, cruces vario situ, numerorum notae, lunulae & similia plurima, quae arbitrio scriptorum aut typographorum apponuntur.