terminów gramatycznych online
origo
- De Etymologia: Mora/1592
- De Verbo: DonCul/1560
- Proverbia: Don/1795
- Stanislaus quae pars est?: Don/1649
- Słownik: Kn/1644 (I wyd. 1626)
Cytaty
Quomodo differunt forma et species? Nihil. Nam forma nihil aliud est quam species, id est, origo verbi, an scilicet verbum sit primitivum vel derivativum, perfectum vel imperfectum, id est, suae an alienae originis. Quid est ergo forma? Est diversa verborum species.
Quid est Species Pronominis? Origo et forma, qua unum quodque suae aut alienae originis esse cognoscitur.
Thema item apud Grammaticos origo vocis in Verbo vel Nomine, à qua tempora, modi, personae, casus, derivata. composita descendunt. sic recentiores. Varzo Originem appellat.
Quid est forma? Est diversa verborum Species. Quot sunt ergo formae seu species verborum? Duae. Primitiva et derivativa. Quomodo differunt forma et species? Nihil, nam forma nihil aliud est quam species, id est origo verbi, an scilicet verbum sit primitivum vel derivativum, perfectum vel imperfectum, id est, suae an alienae originis.
Quid est Thema? Thema est Origo seu Principium vocis, quod in Nomine, Pronomine, et Participio, feré semper est Nominativus casus in verbo autem est prima Persona Modi Indicativi temporis praesentis, Numeri singularis in partibus indeclinabilibus ipsamet vox quae profertur.