terminów gramatycznych online
consonans mollis
Język: łaciński
- Orthographia: Park/1440 (ok.)
- Ortografia Zab/1514: Zab/1514–1515/1518
Cytaty
Hac differencia habita inter vconsonantem mollem et grossam, non erit necesse ponere duplex ÿ, ut olim ponebatur, ut vyatr. wyege. wyoʃna. vyønczek, quia non esset differencia inter vial et vaal id est flavit, sed sic scribatur molle v: vaal. vathr. vege. voʃna. vøczek. vvaal.
{ff} ff grossum scribamus geminum vel geminatum, f molle simplum.
Si igitur libet, <sit> b grossum sine unco et quadratum, ut sic b, quod eciam musici vocant b durum, et ɓ molle cum unco superiori et inferius rotundum, ut sic ɓ, quod musici eciam ɓ molle vocant.
{m˛ m}. m˛ spissum cum cauda in tercio pede, sicut in fine diccionum poni solet, ut sic: m˛ara, m˛ego [...]. M autem molle sine cauda, ut maal, mecz.
Item czÿrpaal id est hausit et czÿrpal id est passus est, saltem circa primam sillabam, de qua est sermo. Different enim ista circa p spissum et molle.
D eciam duas habet voces, sed facile differentes, scilicet d simplex seu spissum et dz molle.
Si igitur vellemus propriam differenciam habere inter S in propria voce prolatum et s molle, ut propositum, inter duas vocales, scribamus primum convolutum, sicut solitum est poni in fine diccionum.
Breve a longum aa grossum b molle ɓ.
Per se d molle dz.
Durum ff molle f.
Durum l molle l'.
Grossum m˛ molle m.
Grossum n˛ molle n.
Durum p molle p.
Sic consonantes duras aliter, aliter molles instar musicorum, qui durum ♭ quadrum, b vero molle rotundum faciunt.