terminów gramatycznych online
sonus mollis
Język: łaciński
Cytaty
Preterea c alium habetsonum, qui mollis dicitur, hunc vulgares per c sequente ӱ graeco scribere solent, ut cӱalo id est corpus.
D litera duos notabiles habet sonos, unum proprium tam latinis quam vulgaribus dictionibus communem alterum improprium, qui tantum in vulgaribus invenitur dictionibus, et eiis in mollem et durum partitur.
Mollis autem sonus dicte littere d scribi solet ӱ graeco ad dz superaddito, sic dzӱ.
Quidam tamen ea utuntur, in quantam est vocalis, in dictionibus polonicis, ubi i sonum mollem seu latinum habet, ubi vero durum, simplex i latinum ponunt, quod est contra naturam littere i latine.
Quattuordecim ex illis, videlicet b, d, e, f, h, l, k, m, n, o, p, r, s, t, u eandem semper cum Latinis pronunciationem habent; reliquae interdum molliori, interdum duriori sono, ut infra patebit, efferuntur.