terminów gramatycznych online
lingua vernacula
Język: łaciński
język lokalny, z danego terenu (nie rodzimy)
Cytaty
Hic obiter admonendus est lector latini sermonis studiosus, plerasquae res latino nomine carere, quod veteribus latinae linguae autoribus ignotae fuerint, et fortassis etiamnum in italia non sint, quare cogimur interdum uti vocabulis vel barbaris et ex vernacula lingua deductis, vel tacito multorum consensu receptis,qualia sunt Arenga. Spiringus, Strumulus.
Fecit hoc Cromerus scriptor certè non inelegans in Polonia sua, praesertim cùm animalia, aves, pisces regionis recenset, ubi illa habet: Selava, Mientus, Berzana, Carassii, Sumi, Sedacij, Certae, Glussetz, Parduam vocamus vernaculo nomine, quia Latinus inquit, non habemus. [...] Illud hic addiderim non pauca que Cromerus habet vernacula lingua posita, Latinum nomen habere, ut hoc libro saepe observabis.