terminów gramatycznych online
casus septimus
Język: łaciński
- De Nomine: Men/1649
- Donatus De Nomine: DonCul/1560
- Nomen: Stat/1568
- Słownik: Kn/1644 (I wyd. 1626), Kn/1643 (I wyd. 1621)
Cytaty
Quid est septimus casus, quo latini scriptores non raro utuntur? Est ablativo similis. Quomodo differunt ablativus et septimus casus? Ablativus praepositiones semper recipit et uno modo profertur, ut ab oratore magistro venio. Septimus autem sine [prae]positione, et variis modis enunciatur, ut oratore magistro venio.
Praeter sex casus cum reliquis linguis communes, casum habent Poloni, quem septimum appello, est autem eius significatio eadem, quae ablativi Latini, quem instrumentalem vocant, quamquam et alium usum habet, ut usus docebit.
Carent Graeci Ablativo. Addunt aliqui septimum casum, et vocant sic eum Ablativum qui caret Praepositione. ut est Ablativus instrumenti, causae, modi. Item Octavum vocant Dativum, motum ad locum significantem. Sed haec additio superflua est, quia non terminationis est varietas, sed unus, qui latissimè patet.
Casus septimus , Casus octavus, ibidem.
Casus sex habet Polonica lingua ut Latina; potest tamen assignari et septimus, quem ultimum vocabimus, qui inservit aliquibus praepositionibus. differtque ab aliis terminatione et usu.