Słownik historyczny
terminów gramatycznych online

modus

Hasło w cytatach: modi verborum
Język: łaciński
Dział: Morfologia (współcześnie)

Cytaty

Modi verborum apud Grammaticos, sunt Coniugationum formae, quae varias hominum voluntates & affectus exprimunt. Inclinationes quoque vocat Priscian. Diomed. τὰς ἐγκλίσεις [tàs egklíseis]. Sunt autem praecipui modi quinque Prisci. Diomed. Carisio. Indicativus, Imperativus, Optativus, Subiunctivus, Infinitivus. His addunt Caris. Diomed. Promissivum, sed hunc à futuro Indicativi non differre ait Cledoni. Item Impersonalem, quem Cledoni. sparsum ait per omnes modos. Alij item Gerundivum modum quem Servi. & Cledonius sub Participio includit. Diomed. autem eundem Participialem appellat. Idem Coniunctivum à Subiunctivo diversum facit, alij eundem. addit idem Percontativum ut Legisne? sed patet non esse diversum à vulgaribus, ut & Mandativum quem Verrepaeus addit, Imperativum esse constat. Concessivus modus apud Maxim. Victorin. quem Permissivum recentiores vocant, concessionem significat, & voce à Coniunctivo non differt. Potentialis denique Linacro Verrepaeo modus est qui potentiam, debitum vel voluntatem significat, & per Possum, Debeo, Volo, explicatur. Similis item est voce Coniunctivo excepto Futuro quod non in RO sed in RIM exit. Caeterum horum duorum postremorum usus elegantissimus est licet difficilior.