terminów gramatycznych online
punctum, punctus diakryt
Cytaty
A cum puncto seu semivirgula superiori videlicet huiusmodi ȧ a̷ suum sonum instar infirmorum in gutture formatum habet. Et quasi in e mutum finit, vel in a mutum n etiam muto sequente ut antiqui scriptare solebant [...] A autem cum puncto seu semivirgula inferiori videlicet huiusmodi ạ, stupentis seu admirantis habet sonum labris expansis perlatum, ut patet in hoc vulgari mạk, id est papaver.
Quidam vero Bohemi talem sonum dicte littere d scribere solent titello seu puncto superaddito sic dֺ, unde dicta vulgaria et similia secundum eos sic essent scribenda bꜹdֺ, chodֺ, sed sive sic scribantur.
Quando simpliciter absque puncto vel virgula ponuntur, eadem ratione, qua apud Latinos et Germanos pronunciantur. Punctis autem vel virgulis notatae, aliam a communi pronuntiatione habent.
Nota inprimis, quod literae omnes simpliciter absque puncto aut virgula positae eadem fere ratione, qua apud nos, pronunciantur.
Z [...] puncto signatum dure pronunciatur, respondetque Germanico sch. Eo saltem differunt, quod nostrum ż nonnihil durius & absque omni sibilo proferatur.
Supra maiusculas literas, item supra cz, rz, sz nec accentus, nec punctum scribi debet.