Słownik historyczny
terminów gramatycznych online

Cytaty 8 poz.  Woy 1690  Syntaxis  

Nomina adiectiva cohaerent cum suis substantivis genere, numero & casu.

Paucissimis [...] praeceptis partes orationisPolonicae iam explicavimus; reliquum est, ut in hac tertia Grammaticae nostrae parte ostendamus, qua ratione hae invicem iungi debeant, ut orationem puram legitimamque constituant.

Nomina substantiva masculina, quae sunt in singulari numero masculina, in plurali autem neutra, admittunt in plurali numero non masculinum sed neutrum adiectivum.

Excipe nomen numerale dwa.

Substantiva continuata, quae ad eandem rem spectant, (id appositionem vocant Grammatici) aeque ut apud Latinos, casu concordant, quamvis genere & numero aliquando dissentiant.

To hoc, pronomen demonstrativum, nominibus cuiusque generis & numeri apponitur.

Gerundium in di efferimus infinitivo, ut tempus dormiendi czas spać. Interdum redditur per substantivum verbale.

Verba participialia in szy omni personae, generi, numero apponuntur; imitanturque verborum suorum, a quibus oriuntur, constructionem.