Historical dictionary
of grammatical terms online

Quotations 133 items • Page 1 of 7  Woy 1690

Clear

A sine accentu sono effertur obtuso, fere ut a Borussis Germanicum a in vocibus Nagel, Ragel &c.. Accentu notatum acuto molliter et clare enunciamus.

Literae, quibus utuntur Poloni sunt sequentes: a, ą, b, c, d, e, ę, f, g, h, i, k, l, ł, m, n, o, p, r, s, t, u, w, y, z. His addi possunt á, ć, ń, ś, ź, ż (de b, e, m, o, p, w accentu acuto notatis vid. praef. ad Lect.), quae saltem in typis impressis, exterorum gratia, ponuntur.

De literis earumque pronunciatione.

Literae, quibus utuntur Poloni sunt sequentes: a, ą, b, c, d, e, ę, f, g, h, i, k, l, ł, m, n, o, p, r, s, t, u, w, y, z. His addi possunt á, ć, ń, ś, ź, ż (de b, e, m, o, p, w accentu acuto notatis vid. praef. ad Lect.), quae saltem in typis impressis, exterorum gratia, ponuntur.

Quattuordecim ex illis, videlicet b, d, e, f, h, l, k, m, n, o, p, r, s, t, u eandem semper cum Latinis pronunciationem habent; reliquae interdum molliori, interdum duriori sono, ut infra patebit, efferuntur.

A [...] virgula transfixum pronunciatur ut a obtusum cum n, sed n clare non exprimitur.

C profertur in omnibus syllabis ut Germanicum z, vel Latinum c in voce Cicero; accentu signatum sibilo molliori enunciatur.

G semper dure ut in voce Latina gigas proferendum.

Z [...] puncto signatum dure pronunciatur, respondetque Germanico sch. Eo saltem differunt, quod nostrum ż nonnihil durius & absque omni sibilo proferatur.

Diphtongi sunt sex: ay, ey, iy, oy, uy, yy.

Coniunctas literas ut sunt cz, dz, rz, sz & c. recte pronunciare usu potius quam regulis addisces.

Maiusculis literis non omnia substantiva, (ut Germani faciunt) sed ea saltem, quae apud Latinos iure hoc gaudent, inchoanda.

Observationes aliquot ad Orthographiam spectantes.

Supra maiusculas literas, item supra cz, rz, sz nec accentus, nec punctum scribi debet.

Ą, ę, y nullam dictionem Polonicam inchoant.

Accidentia Nominis vulgo numerantur octo: Motio, Genus, Comparatio, Numerus, Casus, Declinatio, Figura, Species.