Słownik historyczny
terminów gramatycznych online

Cytaty 73 poz. • Strona 1 z 4  Stat 1568

DE LITTERARUM POTESTATE et genuina earum pronunciatione.

Primum enim clare et perspicue ac molliter diducto ore profertur, quod, ut a rudioribus facilius deprehendatur, accentu acuto notari consuevit. Ut Jámá/Specus. Sámá/Ipsa. Spáć/Dormire, et sescenta huius generis, quae negligentius prolata insuavem quandam cacophoniam eruditis auribus reddunt.

Tertius huius litterae sonus a superioribus plane diversus nota addita dignoscitur, traducto per exteriorem elementi partem obelisco.

G semper profertur uno modo ante omnes vocales sicut ab Italis pronunciatur ante a, o et u.

Aspiratio vocalibus praeponitur ut plurimum in qua tamen pronuncianda modus quidam est observandus.

M duplex. Alterum nostro simile, alterum accentu acuto notatum et cum quodam sibilo profertur.

Genus autem ex ipsa terminatione cognoscendum erit.

In tradenda prima parte orationis nos a genere incipiemus.

Masculini generis terminationes exequemur, sic tamen, ut ipsi usui et exercitationi, quae plurimum in omni arte potest, suas partes relinquamus.

Si ea nomina, de quibus in masculinis diximus in a desinentia, excipias, reliqua omnia, quae in a finiunt, feminina sunt.

Sunt et aliae femininorum terminationes, quas usus docebit.

Neutrorum tres sunt terminationes: e, ę et o, ideo hoc genus omnium facillime cognoscitur.

Comparativi igitur nota est szy.

Superlativus fit ex comparativo praeposita particula Na, ut Hojny/Hojniejszy/Nahojniejszy. Biały/Bielszy/Nabielszy. Interdum pro Na dicunt Naj, ut Najlepszy/Najgorszy/Najwizszy.

Plura apud Polonos declinantur numerorum nomina, quam apud Latinos.

Praeter numeros singularem et pluralem, quos Poloni cum reliquis linguis habent communes, dualem numerum apud eos reperio. Sed in quibusdam pronominibus et verbis tantum, tametsi et occurrunt nomina quaedam in constructione duali.

Ne nimis curiose declinationum numerum consectando me et lectorem remorer; tres omnino declinationum ordines constituam et ad tria illa summa genera docendi causa eos accomodabo.

Quae in áb/ab/ob/ub desinunt, formant vocativum in ie.

In neutris pluralibus substantivis, nominativus, accusativus et vocativus in a finiunt.

PATRONYMICA. Alia gentem seu familiam significant. In hac autem lingua ut plurimum in ski desinunt, feminina in ska, quae terminationes latissime patent. Quod si genus nomen in ski non desinat, patronymicum masculinum a primitivo non differt, femininum autem exit in ówná vel in anká.